

Epistola ad Philippenses*
Caput 3: Versus 15
Perfecti sumus.Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit aequalitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum, et propter istam quae adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa praemium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur.Et si quid aliter sapitis.Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde praesumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinae sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica.Verumtamen ad.Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus,ad quod pervenimusfide et scientia,et in eadem permaneamus regula.Id est, opere compleamus.